Médaile de Saint Bénoît

De Anaphora Assyriana

TABLE DE NAVIGATION DANS LE DOCUMENT
Introductio
I argumentum Ecclesiam Assyrianam habere invalidam et pravam Liturgiam non posse.
II argumentum Institutionem non esse in anaphora Addai et Mari.
III argumentum appellat ad historiam Liturgiae.
IV argumentum est ferox impetus contra sic dictam doctrinam hylemorphicam
IV.I In antiquis anaphoris, v.g. in canone Romano
IV.II. Nulli momenti est Institutionem deesse
IV.III. Patres Ecclesiae habent totam anaphoram indistincte consecrantem
IV.IV. Patres hoc dicunt de verbis Christi ipsius

Introductio

Anno MMIV, in periodico cui titulus Divinitas, quoddam symbolum editum est a R.P. Taft s.i., quod Missa sine consecratione ? inscribitur (De historica pactione de Eucharistia inter Ecclesiam Catholicam et Ecclesiam Assyrianam Orientis 26 octobris 2001 promulgata). Scopus A. est explanare et theologice fundare pactionem inter Ecclesiam Catholicam et Ecclesiam Assyrianam Orientalis 26/10/2001 promulgatam. Bene notum est hanc pactionem agnoscere validam sic dictam anaphoram Addai et Mari, quae in illius Ecclesiae Liturgia assumitur. In hac vero anaphora non invenitur narratio Institutionis eucharistiae, nec ergo verba Domini nostri ‘hoc est corpus meum’, ‘hic est sanguis meus’. Hanc anaphoram esse validam agnoscerunt Consilium ad Unitatem Christianorum fovendam, Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, Congregatio pro Doctrina Fidei et ipse Summus Pontifex. « Mea sententia, dicit A., hunc textum, hanc pactionem esse maximi momenti inter omnia documenta magisterii catholici inde a Vaticano II orta. » Quid dicendum ?
Omittendo ea, quae in symbolo ad theologiam Ecclesiae et ideologiam oecumenisticam pertinent aspiciamus quae A. argumenta sint ad hanc validitatem. Quattuor praecipue invenimus.

1. Primum argumentum est : Ecclesiam Assyrianam, Ecclesia orthodoxa cum sit et super Traditionem apostolicam fundata, habere invalidam et pravam Liturgiam non posse. Ad hoc argumentum additur : de validitate huius anaphorae, numquam litigatum esse.

Responsum patet. Ecclesia enim Chaldaeorum discedit et se disiunxit ab Ecclesia universali iam anno 431, reiiciendo Cc. Oecumenicum Ephesinum, Nestorii sequens partem. Rediit tamen ad unitatem catholicam saeculo XVI°. Ecclesia vero sic dicta Assyriana est pars huius Ecclesiae, quae unitatem recusavit. Haec ergo Ecclesia ne pertinet quidem ad Ecclesias Orientales Orthodoxas. Certe fuerunt circumstantia politica et culturalia, difficultates philologicae, ut ita dicam ; praeterea, haeresia est de christologia, nullo modo de Liturgia. Attamen, quaecumque sunt, illa Ecclesia separata est ab Ecclesia universali a saeculo V°. Quapropter, inquantum Ecclesia - non loquor de personis - recipere influxum supernaturalem Ecclesiae non potuit ; neque illius traditionem Ecclesia tueri nec servare potuit, sicut facit et fecit, si quae Ecclesia particularis aliquod nocumentum patitur. Proinde argumentum de orthodoxia et apostolicitate huius Ecclesiae non valet, nec etiam argumentum de possessione - ut ita dicam - pacifica, huius anaphorae.
Praterea non incongrue possumus admittere hanc anaphoram esse Liturgiae praesanctificatorum, quae non inhabet consecratio sanctorum donorum. Talis Liturgia rito latino non invenitur nisi Feria VI Magnae Hebdomadae ; in ritibus autem orientalibus omnibus feriis Quadragesimae persolvitur. Verisimiliter hanc anaphoram esse traditionalem possumus admittere, non autem Eucharistiae simpliciter sed Liturgiae praesanctificatorum.


2. Secundum argumentum reduci potest ad distinctionem. Dicit enim A. Institutionem non esse in anaphora Addai et Mari : - ad litteram : concedo (iste dicit) ; - virtualiter : nego. Id est : adest Institutio virtualiter, quia patet intentio faciendi id, quod ipse Christus fecit ; et hoc sufficit ad validitatem.

Hic conceptus ‘modus virtualis’ - haustus, mihi videtur, et mirabile est, ex scolastica, quam A. dicit odivisse - numquam assumptus est ab ullo Patre seu magistro hac in materia. Haec explanatio valeret ut conatus theologice dicendi ‘quid sit’ modus efficacitatis huius anaphorae, dummodo ‘an sit’ iam demonstratum esset. Donec autem ‘an sit’ pateat, haec explanatio manet tantum excogitatio seu theoria ullo fundamento carens.
Praeterea secundum perpetuam doctrinam Ecclesiae, nec tantum scolasticam, sacramentum oportet rem significare. Sacramentum est signum. Significare autem intentionem Christi aliud est ac significare rem ipsam sacramenti, id est corpus Christi. Textus liturgicus non est demonstratio theologica nec discursus scientificus. Quapropter respondemus : conclusio implicite est in proemissis ; allis verbis, intentio faciendi id, quod Christus fecit, ex anaphora potest demonstrari, ergo implicite inest : c ; ipsa significatio sacramentalis inest : n.



3. Tertium argumentum appellat ad historiam Liturgiae. Si quis dicat olim Institutionem fuisse in hac anaphora, respondet A. (et ad litteram profero) : « Hodiernum studium res accipit ut sunt et explanare illas quaerit. Unde opinio peritorum considerat textum aspiciendum in forma in qua nunc apparet, existimando illam formam esse ingenuinam. » (p.83) Praeterea datur traditio manuscripta sine ulla allusione nec vestigio talis Institutionis.

Praeterea, sunt aliae anaphorae antiquae, quae non habent Institutionem ; et datur elenchum (p.84-85).
Praeterea, periti hodierni tenent institutionem esse tardum embolismum, quod non erat in primitivis anaphoris.
Denique periti concludunt (ad litteram profero) : « Ergo non existit ulla prex eucharistica prae-nicena de qua possit probari eam habuisse verba institutionis » (p.87-88) Periti tenent quaestionem apertam. Prex eucharistica non determinata est ante saeculum 3° iniens. Gratiarum enim actio Iesu-Christi commemoratur et repetitur sine aliqua formula invariabili.

Omnia illa argumenta historica doctrinam scolaticam traditionalem tundere videntur : contra factum non fit argumentum. Attamen quis non videat hic primo adesse quaestionem epistemologicam, de natura et certitudine theologiae et historiae seu archeologiae.
Verum est theologiam Liturgiae, sicut etiam philosophia et scientia de rebus, non esse systema a priori. Fundatur enim in vita liturgica Ecclesiae ; Liturgiae practica praecedit theologiam eius. Sicut ipse A. dicit « ut legem credendi lex statuat supplicandi » .
Attamen patet ipsum A. systema a priori aedificare, cum, ad thesen suam fovendam, non veras anaphoras praebeat, sed hypotheses et inquisitiones super antiquam Liturgiam, quarum certitudo tantum est scientiae archeologicae et criticae textuum. Numquam enim certitudo theologica super solam certitudinem archeologicam vel potius coniecturam fundari potest. Numquid Ecclesia theologiam vel etiam sententias suas mutare deberet ad nutum inquisitionum archeologiae, cum ipse A. « theoriae de origine et evolutione anaphorae primitivae subiectae sunt continuae mutationi » (p.84) confiteatur ? Non dico despiciendas esse scientias illas historicas ; dico tantum ab illis non potest pendere conclusio theologica, immo conclusio de validitate sacramenti. Scientiae enim illae principia et certitudinem accipiunt a philosophia, et, si sint in materia sacra, a sacra theologia. Aliis verbis nullum iudicium de re liturgica archeologus proferre potest sine lumine sacrae theologiae. Volens, nolens, omnis historicus pendet ab aliqua philosophia et theologia, explicite an implicite, sua sponte an non. Negare hanc subalternationem iam est thesis philosophica et theologica. Aliis verbis : invenitur quod quaeritur, ex a priori ideologico. Nolo protrahere sermonem hac in materia quae sibi soli posceret totum tractatum. Ipse auctor confitetur lumen sacrae theologiae reiectum esse, cum dicat : « Hodiernum studium res accipit ut sunt et explanare illas quaerit. Unde opinio peritorum intendit in textum aspiciendum in forma in qua nunc apparet, existimando illam formam esse ingenuinam. » (p.83).Iam ponitur a priori : textus liturgici examinantur sine lumine theologico, nec philosophico quidem. Non contendo theologiam imponere conclusionem historiae et illam prohibere a methodo propria ; dico tantum historiam Liturgiae procedere, certe modo historico, tamen sub lumine sacrae theologiae. Aliis verbis, non ipsam anaphoram aspicitur, ut quaeratur qualem vere fuerit, sed ipsum phaenomenum eius absolute et positive consideratur. Haec quaestio anaphorae Addai et Mari non est nova. Iam exposita est e.g. in opusculis Domni Botte, quae L. Bouyer resumit in opere suo Eucharistie in C. 6, opuscula, de quibus A. ne loquitur quidem . Conclusio Botte et Bouyer, integrismi non suspecti, est hanc anaphoram nunc vigentem apud nestorianos non esse in suo statu primitivo, et olim inhabuisse Institutionem, sicut omnes anaphorae. Postea non inquisitiones historicae profecerunt, sed ideologia.
Nunc ad argumenta in specie procedamus.
Nullum argumentum praebetur contra Institutionem olim existentem, sed, tantum dicitur nullum esse argumentum.
Sic dictae anaphorae primitivae sine Institutione ab A. profertae non sunt verae anaphorae sed Didachê, Constitutiones Apostolicae, Acta Ioannnis et alia huiusmodi ; id est elementa documentorum Patrum Apostolicorum vel Apologetarum, de quibus nescimus quomodo habenda sint ex parte Liturgiae, nec utrum integraliter maneant. In illis elementis fundatur sententia ‘peritorum’ qui Institutionem fuisse « tardum embolismum in primitivis precibus eucharisticis » contendunt. Illi periti, contra Traditionem unanimam, tum latinam cum orientalem, necnon Magisterium, ponunt hanc conclusionem super elementa et hypotheses archeologicas fundatam. Recta logica seu epistemologia esset : Traditio Ecclesiae docet formam eucharisticam esse Institutionem. Ergo archeologiae est argumenta praebere utrum haec Traditio esset - non neganda - sed fortasse complenda vel accuratius intelligenda.


4. Quartum argumentum est ferox impetus contra sic dictam doctrinam hylemorphicam scolasticam, quae contradiceret traditioni primitivae seu traditioni Patrum.

A. enim nuncupat theologiam primam expressionem fidei in Liturgia, et theologiam secundam, elaborationem speculativam in propositionibus dogmaticis expressam. Haec super illam fundatur ‘ut legem credendi lex statuat supplicandi’ secundum bene notam Prosperi sententiam. In theologia autem prima non videtur Institutionem esse formulam consecratoriam. Ergo theologia secunda hylemorphica non pertinet. Unde latini inculpantur definitionis, quae Traditioni contradicit et tota anaphora indistincte consecrat, non autem aliqua forma particularis (p.103). Confirmatur : Cc. Florentinum erravit in materia et forma Sacramenti Ordinis. Alia confirmatio : Institutio generalis novi ordinis missae agnoscit totam anaphoram esse consecrantem seu sanctificantem et idem dicit Catechismus Ecclesiae Catholicae, necnon Commissio Orthodoxo-Catholica Iunio 1982.

Concedimus propriam esse aetatis scolasticae explanationem mysterii sacramentalis ope conceptibus haustis ex aristotelismo, scilicet materiae et formae ; attamen ope horum vocabulorum significatur doctrina antiqua, scilicet sacramentum fieri ex verbis et elemento materiali. « Sic mysticum oleum, sic vinum, cum sint res exigui pretii ante benedictionem, post sanctificationem quae a Spiritu procedit utrumque eorum excellenter operatur. » « Quid est baptismus Christi: lavacrum aquae in verbo. Tolle aquam, non est baptismus; tolle verbum, non est baptismus » « Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum, etiam ipsum tanquam visibile verbum. » Analogia materiae et formae melius manifestat relationem verbi et elementi : verbum elementum determinat et cum eo aliquid unum constituit in genere signi. Dialectica ,quam ponit A. inter scolasticam et Patres non est nisi visio ideologica, nullo modo historica.

Nunc deveniamus ad argumenta in specie.


4.1. In antiquis anaphoris, v.g. in canone Romano (quod A. praebet in appendice, cum interpretatione italica ! audeo quaerere quales sint lectores !), ante Institutionem loquitur, dicit A., de oblatione victimae, quae videtur praesupponere consecrationem iam factam ; et, e contra, post Institutionem videtur conversio adhuc esse operanda, quia petitur.

Respondeo. Ordo verborum seu precum in anaphora non est ordo temporalis (effectum sequens) nec scientificus, quasi petens consecrationem ante ipsam Institutionem, et offerens victimam post consecrationem. Eodem enim instanti fit conversio in Corpus (vel Sanguinem), cooperante Spiritu Sancto, oblatio Deo Patri, acceptio ab illo, applicatio pro vivis et defunctis. Cum autem Liturgia non possit omnia simul dicere, illa elementa locis aptis dicuntur. Ecclesia enim explanat, explicat mysterium eucharisticum in diversis elementis deinceps prolatis, quamvis uno et eodem instanti omnia fiant.

4.2. Patres tenent epiclesin esse formam consecratoriam seu conversionem operari. Ergo nulli momenti est Institutionem deesse. (p.94 ; p.100)

Respondeo. Quaestio de epiclesi iam vetus est et bene nota. Nihil addendum est symbolo R.P. Salaville in D.T.C. Iam argumentum diximus : cum Liturgia non possit omnia simul dicere, invocatio Spiritus Sancti invenitur post consecrationem operatam. Epiclesis significat cooperationem Spiritus Sancti in ipsa conversione, quae fit ex verbis Christi a sacerdote prolatis.
Certe, sunt Patres, qui epiclesin proprie consecrare censere videntur, verbi gratia S. Cyrillus Hiersolymitanus in Mystagogia (3,3) . Locorum tamen ab A. profertorum, pleraque non pertinent (p.94-95 ; p.100). Aliud enim est affirmare consecrationem fieri Spiritu Sancto cooperante, longe aliud est affirmare epiclesin esse formam consecrantem. Quamvis enim sint Patres qui videntur epiclesin tenere formam consecrantem esse, non patet doctrinam illam esse communem. Tenent enim formam esse Institutionem ipse S.Ioannes Chrys. S. Ambrosius, . Modus Patribus utendi, quem A. suum facit, sic dictorum ‘peritorum’ inquisitiones dubiosas facit. Praeterea, etiam orientales dissidentes, qui formam eucharisticam censent epiclesin, tenent Institutionem necessariam esse ad validitatem.



4.3. Patres Ecclesiae habent totam anaphoram indistincte consecrantem, nec curant de instanti conversionis (p.90 ; p.98) « Ante Aetatem Mediam, dicit A., nemo quaesivit de instanti aliquo certo consecrationis, separato a tota anaphora. » (p. 90)

Respondeo. Omnino anachronice A. ad Patres appellat de quaestione moderna dirimenda. His in locis ab A. profertis Patres non curant de instanti, nec proinde de formula consecratoria, sed de tota anaphora, inquantum importat consecrationem seu sanctificationem. Nullo modo censent anaphoram totam secundum totalitatem et indistincte habere vim consecrativam.
Praeterea, sicut supra vidimus, sunt Patres, qui instans certum proferunt, et sentiunt illud esse finem verborum Institutionis, quamvis termini scolastici ibi non inveniantur. Possumus tantum confiteri hanc quaestionem de instanti conversionis seu transsubstantiationis non esse eiusdem momenti tempore Patrum ac tempore haeresiarum conctra Sacramentum aetate media.



4.4. Si tamen sunt Patres qui agnoscunt verba Christi efficientiam habere, hoc dicunt de verbis Christi ipsius, non de verba Christi inquantum a sacerdote proferuntur. (p.99)

Respondeo. Loca incerta per certa et clara explananda sunt. Si dicitur verba ipsius Christi esse consecratoria, hoc est quia illa verba a sacerdote celebrante prolata efficacicatem obtinent ex institutione Christi. Unde iure Patres notant ipsa verba a Christo ipso proferta esse principium consecrationis. Nulla est contradictio.

Denique confirmationes ab A. allatas non pertinere patet. Intentio enim Cc. Florentini non erat definire materiam et formam sacramenti ordinis sed locutum est secundum opinionem communem hoc tempore. Ne confirmant quidem Institutio generalis novi Ordinis Missae, nec Catechismus Ecclesiae Catholicae (§1375). Loquuntur enim de anaphora ut aliquid totum, sine distinctione, ut Patres.

Confirmationes sententiae nostrae non est difficile inventu. Quaecumque enim sunt de liturgia antiquitate, nulla Liturgia nunc vigens, sive in Oriente sive in Occidente, omittit Institutionem. Et hoc esset argumentum sufficiens. Parvissimam enim Ecclesiam habere consuetudinem sic contrariam et extraneam cunctae Ecclesiae et historiae Ecclesiae, etiam Ecclesiarum extra unitatem romanam, quae tamen servaverunt antiquam suam Liturgiam, iam est certum signum erroris. Praeterea thesis A. in absurditatem cadere, quis non videat ? Si enim quamlibet orationem anaphorae omitto, numquid consecratio invalida erit ? Tunc oportebit distinguere partes essentiales et partes non essentiales. Unde et ipsam formam.

Speciem operis scientifici praebet insignis apparatus notulae, sed acervatio materiae non est forma. Patet argumenta ad validitatem huius anaphorae non pertinere. Verae ergo rationes non sunt historicae. Cum videamus quomodo A. Patribus utatur, patet conclusiones sic dictas historicas vere esse ideologicas, qua de ideologia nonnulla habemus in initio symboli de inquisitione oecumenica. Aliis verbis, sicut non legitur Sacra Scriptura sine Ecclesia, nec Patres sine Ecclesia. Quamvis Ecclesia non (nondum) definiverit Institutionem esse formam consecrantem, patet hanc sententiam esse de Fide, saltem proxima fidei. Omnia optime R.P. Salaville iam exposuit in D.T.C. Dissolutionem formae in tota anaphora nemo umquam professus est ; et haec dissolutio fit etiam theologiae sacramentalis.


Armoiries de Bellaigue