Médaile de Saint Bénoît

De Civitate Dei

De Augustini Opere, q.e. « De Civitate Dei »
© Vox latina

NAVIGATIO DOCUMENTI
Introductio
Opus Augustini
De civitatibus duabus
Finem ultimum et novissima universi versantur

Introductio

"Fecerunt itaque civitates duas amores duos, terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei, caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui1."

Praeclarum hoc et famosum opus Christianae antiquitatis, quod inscribitur De Civitate Dei, auctore S.Augustino, quamvis admirationem et venerationem moveat animos legentium, confundit atque exanimat. Magnitudine enim exanimat, quod XXII libris constat ; confundit etiam explanationibus, digressionibus necnon maxima diversitate rerum. Quaeritur enim quem in finem auctor expositionem ducat, quidque sit materia librorum illorum, qui de omnibus aspectibus mysterii christiani incomposito videntur tractare, maximaque eruditione etiam circa… paganorum religiones.

Occasio operis bene nota est. Cum enim die 24 augusti 410 Alaricus Gothorum rex Urbem expugnavisset, quae ita hucusque inviolata permanserat post antiquam eversionem a Gallis factam, et pagani et christiani, secundum utrorumque fidem, Urbem divinitati sacratam et ab ea protectam censerent, commoti sunt Urbis calamitate homines in toto orbe. Ab Oriente enim S.Hieronymus scripsit : "Haeret vox, et singultus intercipiunt verba dictantis. Capitur Urbs, quae totum cepit orbem2 ". Christiani ipsi contra Deum murmurant : "Ubi sunt memoriae Apostolorum 3?" Pagani etiam christianos accusant eversione ista. Sanctus doctor universorum torpori et mussitationibus sermonibus suis ac epistulis respondere conatus est ; sed non satis fuit. Amico suo tribuno Marcellino, qui de tanta calamitate commotus est, S.Augustinus non poterat nisi aliquid maius quam solam epistulam promittere.

Opus vero quo S.Augustinus respondet multum transcendit nudam apologiam de Roma expugnata et eversa. Illud enim est simul apologeticum et dogmaticum et morale et exegeticum et historicum, non vero opus scientificum modo moderno, ne scholastico quidem; neque est opus definitum et restrictum ad unam materiam, cum multa misceri improvise sine ordine videantur. Cum enim nos moderni homines intendamus ut res in genera dividantur, S.Augustinus non curat opus suum conformandum cuiquam generi. Initio tamen enuntiat obiectum suum: "Gloriosissimam civitatem Dei sive in hoc temporum cursu, cum inter impios peregrinatur ex fide vivens, sive in illa stabilitate sedis aeternae, quam nunc exspectat", de quo nec exit quomodocumque videtur.

Sicut enim in aliis operibus A. non studet perfectum doctrinale systema praebere, ideoque saepius nos reliquit sitientes. Cum enim splendidam explicationem sequeremur, inveniremus amplissimum intuitum; exspectaremusque demonstrationem in forma et conclusionem, ecce ille transit ad aliud; quia finis eius non est veritatem aliquam demonstrare sed tantum notare, ut suscitetur desiderium. Digressio – aestimari potest opus De Civitate Dei multas habere – ad ordinem augustinianum pertinet. Ille est concretus pastor, spiritualis pater, non autem abstractus speculativus. Imperfectio et suspensio cogitationum semper adsunt in operibus eius. Praebet vivam cogitationem quae vivificat et excitat, non autem mentem tundit.

Hoc opus scriptum est tam pro fidelibus catholicis ex familia quam nuper conversis, tam pro amicis quam inimicis paganis. Quapropter omnes partes christianae doctrinae adsunt, quasi connectae themati centrali. Est quasi axis seu flumen, in quod multa confluunt, torrentes et rivuli, vel canales cui sunt multae fossae. Initio indicatur via nec mutabitur ; non autem A. excludit quominus diversa themata permisceri possint. Sequitur enim vitam concretam cogitationis. Praeterea, antequam intret in medias res, lector disponendus est, qui obiectionibus antichristianis opprimitur. Unde habetur pars proemialis apologetica qui paganismum confutat iam ponendo elementa mysterii Civitatis, quae postea explanabuntur.



Omnia elementa illius immensi operis cum exponere non possimus, maneamus in centrali themate.

Ab initio mundi duae civitates certant inter se : Civitas Dei, quae est Ecclesia, et Civitas terrestris quae simul est diaboli. Haec pugna in caelo incepit inter angelos et pergitur hic in terra inter homines.

Ante adventum Christi et Ecclesiae pagana imperia, locum tenentes Civitatis Terrestris, Civitati Dei adversabantur, quorum ultimum fuit romanum imperium insectator christianorum. Nunc iam non datur politicum imperium, qui Civitatem terrestrem repraesentet ; paganismus enim dilapsus est. Civitas tamen terrestris continuatur in haeresia. Unde semper christiani aliquo loco vexantur : "Sic in hoc saeculo, in his diebus malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum impius frater occidit, et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia4." Ambae prorsus Civitates tempore praesenti non sunt in statu definitivo nec separatae sed permixtae. "Ambae tamen temporalibus vel bonis pariter utuntur vel malis pariter affliguntur (sicut dictum est in parte apologetica5), diversa fide, diversa spe, diverso amore, donec ultimo iudicio separentur, et percipiat unaquaeque suum finem, cuius nullus est finis6." Nihil est merum in hac via. Ecclesia peccatores ingerit et civitas terrestris futuros cives Civitatis Dei. Unde et christiani et peccatores eadem mala patiuntur : "[Divina providentia] solet corruptos hominum mores bellis emendare atque conterere itemque vitam mortalium iustam atque laudabilem talibus afflictionibus exercere probatamque vel in meliora transferre vel in his adhuc terris propter usus alios detinere7." "Flagellantur enim simul [boni et mali], non quia simul agunt malam vitam, sed quia simul amant temporalem vitam, non quidem aequaliter, sed tamen simul, quam boni contemnere deberent8." Permixtae sunt civitates quia obiectum civitatis terrestris non est intrinsecus malum. Civitas enim terrestris intendit in vitam virtuosam, prima bona naturae, felicitatem terrestrem, quae perversa profecto non est. Mundus tamen hic plenus est miseriae et insecuritatis. Civitas autem Dei intendit in pacem perfectam et aeternam : "ordinatissima scilicet et concordissima societas fruendi Deo et invicem in Deo9."

Opponuntur ergo ambae civitates circa finem ultimum, conveniunt vero in finem temporalem, scilicet in eandem pacem civilem. Malum est hanc civilem pacem habere ut finem ultimum et hominem praeferre Deo. Ideo, quamvis oppositae, eadem pace communi fruuntur. Nec tamen civitas terrestris fit bona, nec ulla iustitia nec ullum verum regnum est extra Civitatem Dei : "Neminem sine vera pietate, id est veri Dei vero cultu, veram posse habere virtutem10." Virtuosa respublica romana est mythus : "numquam rem publicam fuisse Romanam11" Pacem civilem etiamsi imperfectam accipimus. "quamdiu permixtae sunt ambae civitates, utimur et nos pace Babylonis; ex qua ita per fidem populus Dei liberatur, ut apud hanc interim peregrinetur12." Unde subdendi sunt fideles auctoritatibus quae a Deo proveniunt : "nullo modo est credendus regna hominum eorumque dominationes et servitutes a suae providentiae legibus alienas esse voluisse13." Et hoc valuit etiam de Nerone : "Etiam talibus tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei providentia, quando res humanas iudicat talibus dominis dignas14." Civitas Dei, quamvis legibus pravis oboedire non possit, nihilominus "obtemperare non dubitat, ut, quoniam communis est ipsa mortalitas, servetur in rebus ad eam pertinentibus inter civitatem utramque concordiam15." S.Augustinus enim tenet doctrinam politicam communem de bono et concordia Civitatis : "Neque enim aliunde beata civitas, aliunde homo, cum aliud civitas non sit quam concors hominum multitudo16", cuius unitas assimilatur harmoniae musicali : "ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus, ut sonis, moderata ratione civitatem consensu dissimilorum concinere, et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, eam esse in civitate concordiam, artissimum atque optimum omni in re publica vinculum incolumitatis17."

Civitas tamen Dei altius bonum persequitur et, quamvis se sentiat S.Augustinus in pectore Romanus et in libro II aeternitatem Urbis videatur profiteri, ille aestimat Civitatem Dei nationibus et institutionibus politicis non ligatam esse. Nec etiam tractat de ordine politico Christiano.



Ultimi libri circa finem ultimum et novissima universi versantur. Nunc intra regnum mille annorum, quos in Apocalypsi praedictum est, invenimur, quia Ecclesia iam regnum Christi est : "Regnat itaque cum Christo nunc primum Ecclesia in vivis et mortuis. […] Regnant cum Christo iam nunc modo quodam huic tempori congruo per totum hoc intervallum, quod numero mille significatur annorum18." Diabolus adhuc homines seducit, non iam nationes, quas Ecclesia complectitur, cum paganae nationes defecerint. Veniet attamen tempus libertatis Satanae qui iterum nationes seducet. Mali christiani cum haereticis corpus aliquod politicum constituent. Proelio Christus finem faciet gloriossime veniens. Civitas Dei "et de caelo quidem ab initio sui descendit, ex quo per huius saeculi tempus gratia Dei desuper veniente per lavacrum regenerationis in Spiritu Sancto misso de caelo subinde cives eius accrescunt. Sed per iudicium Dei, quod erit novissimum per eius Filium Iesum Christum, tanta eius et tam nova de Dei munere claritas apparebit, ut nulla remaneant vestigia vetustatis; quando quidem et corpora ad incorruptionem atque immortalitatem novam ex vetere corruptione ac mortalitate tansibunt19." Civitatibus altera ab altera separatis, terrestris in ignem aeternum ibit cum daemonibus. Civitas autem Dei in vitam aeternam intrabit et homines loco deiectorum angelorum sedebunt : "de mortali progenie merito iusteque damnata tantum populum gratia sua colligit, ut inde suppleat et instauret partem, quae lapsa est angelorum, ac sic illa dilecta et superna civitas non fraudetur suorum numero civium,quin etiam fortassis et uberiore laetetur20." Illa erit plenitudo Corporis Christi. Tunc "Ipse [Deus] finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur21."

***

Ex simplici argumento apologetico de eversione Romae et de passionibus bonorum devenimus ad sublimem contemplationem de rebus a Deo gestis. Clavis historiae non removit a vita christiana quotidiana et fit clavis patientiae et sacrificii christiani. Corpus Mysticum, cuius lapides sumus nos, adimpletur hac in via inter tribulationes quibus homines omnes iactantur. "Nolite iudicare" ad utram quisque civitatem pertineat et utrius futurus sit civis in fine. Civitas Dei perigrinatur in hoc mundo simul cum Civitate terrestri.



1 14,18
2 Epist. 127,12
3 S.Augustinus, Serm. 296,6
4 18,51
5 1,1 ; 35
6 18,54
7 1,1
8 1,9,3
9 19,17
10 5,19
11 19,21,1
12 19,26
13 5,11
14 5,19
15 19,17
16 1,15
17 2,21,1
18 20,9
19 20,17
20 22,1,2
21 20,30,1




Armoiries de Bellaigue