Médaile de Saint Bénoît

De versibus

Versus poeticus apud Latinos antiquos quantitate syllabarum efficitur, i.e. ex syllabis brevibus et longis constat certo ordine dispositis tamquam musicali arte. Talis ordo ex proportione ortus numerus dicitur. Poetæ antiqui nullam curam adhibent ad terminationes versuum. Doctrina poetica omnis ex Græcis venit, quam aptaverunt Latini eaque suo more usi sunt. Ars antiqua doctissima et argutissima facta est, ideoque Christiani, cum carmina ad Liturgiam sacram apta quærerent, difficiliores existimaverunt normas quam pro humili populo, atque eas expedire conati sunt.

A. Quantitas syllabarum
Syllaba brevis : quæ vocalem brevem habet.
Dŏ-mĭ-nŭs ; tŭ-ă ; nĭ-hĭl ; pĕ-ră-gĕ-rĕ ; plă-cĭ-dŭs ; brĕ-vĕm ; ă-măt
Syllaba longa : quæ vocalem naturā longam aut diphthongum (æ, œ, au, eu, ui) habet ; etiam syllaba natura brevis quæ consonanti clauditur longa habetur.
Fē-mi-nā-rum ; sub dī-vō ; cū-rīs ; i-nī-quā ra-ti-ō-ne ; quā-rē ; fī-e-rī
Āu-rum ; ēu-ge ; foeˉ -dus ; æˉ -quus ; cuī ; cūi-us
Ān-cīl-la ; ābs-tēr-ge ; cōn-fūn-dēn-tur

Syllaba communis : quæ tum brevis tum longa habetur.
u-bi ; mi-hi ; ti-bi ; si-bi
Quantitas syllabarum ex usu aut ex glossario (de thematibus) aut ex morphologia (de desinentiis) discitur.

Decursu temporis quantitas desita est Imperio exeunte percipi, et cum syllaba naturaliter acuta non jam elatior sed longior (et naturaliter gravis brevior) recitaretur, paulatim syllabam acutam habuerunt longiorem et gravem breviorem ; ex. : dóminus → *dō-mĭ-nŭs ; plácidus → *plā-cĭ-dŭs ; sĕdeō → *sē-dĕ-ŏ.

B. Conjunctæ & divisæ syllabæ
In versu omnia verba numerantur & recitantur quasi in unum verbum conjungantur (verba contrahuntur) ; diversis tamen artibus potest quantitas mutari.

(nōn ego nōbilium sedeō studiōsus equōrum) → nō-ne-go-|nō-bi-li-|ūm-se-de-|ō-stu-di-|ō-su-se-|quō-rum

Elisio (aut synalœphe). Si vocabulum vocali (aut syllabis -am, -em, -im, -um) desinit et sequens vocali quoque incipit (aut ha-, he-, hi-, ho-, hu), tunc plerumque prior eliditur (= amovetur, omittitur) ; in vocabulis es, est, ‘e’ vocalis tamen eliditur :

(Ōdī et amō ! Quārē id faciam…) → ō-d’e-ta-|mō ! quā-|r’īd-fa-ci-|am… (sī tēcum attuleris bonam atque magnam) → sī-tē-|c’āt-tu-le-|rīs-bo-|n’āt-que-|māgnam (et quantum est hominum…) → ēt-quān-|tūm’st-ho-mi-|num… ; (…ferrum, Lucrētia, mēcum est) → …fēr-|rūm-Lūc-|rē-ti-a-|mē-cūm’st ; (nōmen Mercurio est mihī) → nō-|mēn-Mēr-|cu-ri-ō’st-|mi-hī ; (quamquam tū īrāta es mihī) → quām-quām-|tū-(h)ī-|rā-tā’s-|mi-hī


↔ Hiatus (> hiare = scindi, aperiri ; dum duæ vocales continuo recitantur os hiare videtur) : interdum vocalis ante sequentem non eliditur (sæpe in carm. plebeiis). Stant et jūniperī et castaneæ hirsutæ (Verg.) → stānt ēt-|jū-ni-pe-|rī-ēt-|cās-ta-ne-|æ-hīr-|sū-tæ.

Correptio (> corripere = celeriter dicere, abbreviare) aut systole : syllaba natura longa interdum brevis habetur (talis syllaba antiquitus brevis potuit esse). Vo-lŏ, a-mŏ, nes-ciŏ, mit-tŏ, di-xe-rŏ, o-de-rŏ ; ne-mŏ, ho-mŏ, ō-rā-ti-ŏ … ; al-te-rĭ-us, nul-lĭ-us ; ste-tĕ-runt, de-dĕ-runt ; tri-gin-tă, qua-dra-gin-tă ; ca-vĕ, ju-bĕ, va-lĕ, vi-dĕ…

↔ Protractio (> protrahere = in majorem longitudinem trahere) aut diastole : syllaba natura brevis interdum a poetis longa habetur (talis syllaba antiquitus longa potuit esse). Id plerumque fit per diæresim ante litteras -br-, -bl-, -cr-, -cl- -fr-, -fl-, -gr-, -gl-, -pr-, -pl-, -tr- : pă-trem → pāt-rem ; vo-lŭ-cris → vo-lūc-ris ; te-nĕ-bræ → te-nēb-ræ. Etiam interdum desinentia -is 2æ personæ ind. fut. perf. & conj. perf. : fē-ce-rīs ; vī-de-rīs – desinentia -or nominativi : pa-vor. Alia exempla : dē-si-ne |plū-ra pu-|ēr - et |quōd nūnc |īn-stat… (Verg.) ; pēc-to-ri-|būs īn-|hiāns… (Verg.)

Diæresis (δι-αιρεσις = dis-junctio) : interdum diphthongus in duas syllabas dividitur. au-ræ (genet.) → au-rā-ī.

↔ Synæresis (συν-αιρεσις = con-junctio) aut contractio : si duæ vocales in diphthongum (aut unam vocalem) uniuntur. De-in-de → dēin-de ; mi-hi → mī ; ni-hil → nīl ; di-ī → dī, i-īs-dem → īs-dem ; tu-um → tuˉum ; de-est → deˉest ; rediis-tī → re-dīs-tī……

Semi-vocalis ‘i’. Diæresis : Gā-ius → Gā-ĭ-ŭs ; quon-iam → quo-nĭ-ăm. Synæresis : (flu-vi-us) flū-viō|-rum rēx |Ē-ri-da-|nus… (Verg.) ; (ă-bi-ēs, abi-ĕ-tis) → ă-biĕ-te.

Semi-vocalis ‘u’. Diæresis : cuī → cŭ-ī ; dīs-sōl-vō → dīs-sŏ-lŭ-ō ; (mīl-vus) a-dul-|te-rē-|tur ēt |co-lum-|ba mī-|lu-ō (Hor.).. Synæresis : gĕ-nŭ-ă → gĕ-nuă.

Litteræ -qu- unam semper syllabam faciunt cum vocali : quī, quæ, qui-bus, quam-quam… ; litteræ -gu- plerumque unam syllabam faciunt : lan-guē-re, lan-guor ; ex-stin-gue-re. Attamen cum diæresi : perfecta -gŭ-ī ; adjectiva -gŭ-us (ambi-gu-ē ; exi-gu-ā manū) ; ar-gu-ere.
litteræ -su- sæpe idem : suā-vis ; sue-sco, suē-vi ; sua-dē-re (interdum cum diæresi).

Syncope, æ : interdum vocalis brevis e medio vocabulo eliditur (ex pronuntiatu cottidiano). Ex. : vigĭ-lāte → vīg’-lā-te ; s-cula → s-c’la ; calĕ-facio → cāl’-faciō ; pĕrī-cŭlīs → pĕrīc’-līs.

↔ Epenthesis : syllaba additur dum poeta ad antiquam figuram redit. (imperator) → induperator ; (Martis) → Ma-vor-tis ; (nau-ta) → na-vi-ta

C. Pedes
Conjunctio plurium certæ quantitatis syllabarum vocatur pes ; mensura est syllaba brevis. Ecce præcipui pedes :



D. Metra poetica & Versus
§ 1. Pedes in versum conjunguntur ; in plerisque pedibus acuitur syllaba quædam (necesse non est eandem esse ac in serm. cottidiano), i.e. elatior dicitur (? ictus). metrum pedem significat qui syllabam acutam habeat.

Syllaba anceps : versus cujuslibet ultima syllaba potest aut brevis esse ad libitum aut longa. Interdum versus dicitur catalecticus, cum syllaba ultima privatur. Anacrusis (= rejectio) : interdum syllaba versus prima ita seponitur ut pes a syllaba sequenti tantum initium habeat.

Cæsura (> cædere) : versus plerique in binas partes cæsura dividuntur, quod silentium quoddam est vel quies (ad musicam).

Versus nomen suum habet a pedum numero et præcipuo genere : dipodia (2 pedum), tripodia…, dimeter, trimeter…, senarius (6 pedum), octonarius… iambicus, trochaïcus, dactylicus…

§ 2. Metra iambica. Ex iambis constant cum altera syllaba acuta. Difficile est iambos adhibere tantum [versu puro] ; itaque pedes plerique præter ultimum possunt aut tribrachyibus (proprie at raro) aut spondeis (crebro) dactylis anapæstis (improprie) mutari.



§ 3. Metra trochaïca. Ex trochæis constant cum priore syllaba acuta. Difficile est trochæos adhibere tantum [versu puro] ; itaque pedes plerique præter ultimum possunt aut tribrachyibus (proprie at raro) aut spondeis (crebro) dactylis anapæstis (improprie) mutari.



§ 4. Metra anapæstica arguta et rariora sunt. Ex anapæstis constant cum tertia (= longa) syllaba acuta. Pedes possunt spondeis (cum altera syll. acuta) aut dactylis mutari.
œmiacus) vŏ-lŭ-cēr |pĕ-dĕ cōr-|pŏ-rĕ pūl-|chĕr (Auson.) dimeter plenus, tetrameter catalecticus & plenus ă-ĭt īl-|lām mĭ-sĕ-|rām crŭ-cĭ-|ā-r(i)’ ēt † |lă-crĭ-mān-|tēm s(e)’ ād-|flīc-tā-|re (Pl.)
§ 5. Metra dactylica crebria sunt. Ex dactylis constant cum priore syllaba acuta. Pedes plerique possunt spondeis mutari.



§ 6. Metra logaœdica (> ????? = sermo, et a??d? = carmen, quia imitari videntur sermonem numero solutum). Ex dactylis & trochæis mixtis constant cum priore syllaba acuta. Interdum pedes quidam possunt spondeo mutari.



§ 7. Metra alia. Sunt quidem et alia metra rariora : cretica et bacchia (ex ejus generis pedibus cum binis syllabis acutis), ionica et quædam permixta ; satis vero sit ea memorare.

E. Scandere versum
Grammatici antiqui versum scandi dixerunt cum recitaretur ; quid significat ? Syllabam enim acutam thesim (= tempus ictum) vocaverunt et alteram arsim (dum pes aut manus erigitur) ; ita motus quidam fit cum ab arsi ad thesim ascenditur (> ad + scandere) aut de thesi ad arsim descenditur (> de + scandere).

Itaque versum scandere est versum caute recitare omnibus regulis metricis servatis (cum quantitate et syllabis acutis), ita ut simul sententia et musicus numerus percipiatur.




Armoiries de Bellaigue